Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Song of Solomon 7

The Song of Songs, Which is Solomon's

Return to Index

Chapter 8

1

 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat

2

 adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum

3

 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

4

 adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

5

 quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua

6

 pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum

7

 aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum

8

 soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est

9

 si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis

10

 ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens

11

 vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos

12

 vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius

13

 quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam

Isaiah 1

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: