Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Revelation 5

The Revelation to Saint John

Return to Index

Chapter 6

1

 et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni

2

 et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret

3

 et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal dicens veni

4

 et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus

5

 et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua

6

 et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne laeseris

7

 et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis dicentis veni et vidi

8

 et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae

9

 et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant

10

 et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra

11

 et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi

12

 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis

13

 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur

14

 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt

15

 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium

16

 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni

17

 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare

Revelation 7

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: