Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 6

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 7

1

 noli facere mala et non te adprehendent

2

 discede ab iniquo et deficient mala abs te

3

 non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum

4

 noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris

5

 non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens

6

 noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua

7

 non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum

8

 neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis

9

 noli esse pusillanimis in anima tua

10

 exorare et facere elemosynam non despicias

11

 ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea

12

 non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus

13

 noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias

14

 noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona

15

 noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione

16

 non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam

17

 non te reputes in multitudine indisciplinatorum

18

 memento irae quoniam non tardabit

19

 humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes

20

 noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris

21

 noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum

22

 non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam

23

 servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum

24

 pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te

25

 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum

26

 filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas

27

 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam

28

 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde

29

 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris

30

 memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi

31

 in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica

32

 in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas

33

 honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis

34

 da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis

35

 datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum

36

 et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua

37

 gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam

38

 non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula

39

 non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis

40

 in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis

Sirach 8

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: