Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Wisdom 14

The Wisdom of Solomon

Return to Index

Chapter 15

1

 tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia

2

 etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati

3

 nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis

4

 non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores

5

 cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima

6

 malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt

7

 sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus

8

 et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat

9

 sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit

10

 cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius

11

 quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem

12

 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere

13

 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit

14

 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi

15

 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum

16

 homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere

17

 cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam

18

 sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora

19

 sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius

Wisdom 16

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: