| Chapter 9 |
1 | benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram |
2 | et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt |
3 | et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia |
4 | excepto quod carnem cum sanguine non comedetis |
5 | sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis |
6 | quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo |
7 | vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam |
8 | haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo |
9 | ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos |
10 | et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae |
11 | statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram |
12 | dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas |
13 | arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram |
14 | cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus |
15 | et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem |
16 | eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram |
17 | dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram |
18 | erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan |
19 | tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram |
20 | coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam |
21 | bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo |
22 | quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras |
23 | at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt |
24 | evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor |
25 | ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis |
26 | dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius |
27 | dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius |
28 | vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis |
29 | et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est |