| Chapter 41 |
1 | post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium |
2 | de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus |
3 | aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus |
4 | devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao |
5 | rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae |
6 | aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur |
7 | devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem |
8 | et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur |
9 | tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum |
10 | iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum |
11 | ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum |
12 | erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia |
13 | audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce |
14 | protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei |
15 | cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere |
16 | respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni |
17 | narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis |
18 | et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant |
19 | et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim |
20 | quae devoratis et consumptis prioribus |
21 | nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus |
22 | vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae |
23 | aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula |
24 | quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat |
25 | respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni |
26 | septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt |
27 | septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis |
28 | qui hoc ordine conplebuntur |
29 | ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti |
30 | quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram |
31 | et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo |
32 | quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur |
33 | nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti |
34 | qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis |
35 | qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus |
36 | et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia |
37 | placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius |
38 | locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit |
39 | dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero |
40 | tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam |
41 | dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti |
42 | tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit |
43 | fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti |
44 | dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti |
45 | vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti |
46 | triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti |
47 | venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti |
48 | omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est |
49 | tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet |
50 | nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos |
51 | vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei |
52 | nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae |
53 | igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto |
54 | coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis |
55 | qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite |
56 | crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames |
57 | omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent |