| Chapter 13 |
1 | locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens |
2 | homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius |
3 | qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur |
4 | sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus |
5 | et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis |
6 | et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit |
7 | quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum |
8 | et inmunditiae condemnabitur |
9 | plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem |
10 | et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit |
11 | lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est |
12 | sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit |
13 | considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit |
14 | quando vero caro vivens in eo apparuerit |
15 | tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est |
16 | quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit |
17 | considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet |
18 | caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum |
19 | et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem |
20 | qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere |
21 | quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus |
22 | et siquidem creverit adiudicabit eum leprae |
23 | sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit |
24 | caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem |
25 | considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est |
26 | quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus |
27 | et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum |
28 | sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae |
29 | vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos |
30 | et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est |
31 | sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus |
32 | et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis |
33 | radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis |
34 | si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit |
35 | sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute |
36 | non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est |
37 | porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum |
38 | vir et mulier in cuius cute candor apparuerit |
39 | intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum |
40 | vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est |
41 | et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est |
42 | sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus |
43 | et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio |
44 | quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis |
45 | habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit |
46 | omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra |
47 | vestis lanea sive linea quae lepram habuerit |
48 | in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est |
49 | si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti |
50 | qui consideratam recludet septem diebus |
51 | et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa |
52 | et idcirco conburetur flammis |
53 | quod si eam viderit non crevisse |
54 | praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis |
55 | et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra |
56 | sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet |
57 | quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi |
58 | si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt |
59 | ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari |