Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 35

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 36

1

accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt

2

tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri

3

quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur

4

atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat

5

respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est

6

et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus

7

ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua

8

et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis

9

nec sibi misceantur tribus sed ita maneant

10

ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum

11

et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui

12

de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum

Deuteronomy 1

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Software is Available At These Sites: