| Chapter 2 |
1 | profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore |
2 | dixitque Dominus ad me |
3 | sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem |
4 | et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos |
5 | videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir |
6 | cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis |
7 | Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit |
8 | cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab |
9 | dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem |
10 | Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe |
11 | quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim |
12 | in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus |
13 | surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum |
14 | tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus |
15 | cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio |
16 | postquam autem universi ceciderunt pugnatores |
17 | locutus est Dominus ad me dicens |
18 | tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar |
19 | et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem |
20 | terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim |
21 | populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis |
22 | sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens |
23 | Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis |
24 | surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium |
25 | hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur |
26 | misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens |
27 | transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram |
28 | alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum |
29 | sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis |
30 | noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides |
31 | dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam |
32 | egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa |
33 | et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo |
34 | cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam |
35 | absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus |
36 | ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis |
37 | absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster |