| Chapter 34 |
1 | ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan |
2 | et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum |
3 | et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor |
4 | dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam |
5 | mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino |
6 | et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem |
7 | Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt |
8 | fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen |
9 | Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi |
10 | et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem |
11 | in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius |