| Chapter 4 |
1 | erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel |
2 | et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos |
3 | Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis |
4 | Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes |
5 | Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis |
6 | et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa |
7 | habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant |
8 | et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim |
9 | Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan |
10 | Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher |
11 | Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem |
12 | Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan |
13 | Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas |
14 | Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim |
15 | Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio |
16 | Baana filius Usi in Aser et in Balod |
17 | Iosaphat filius Pharue in Isachar |
18 | Semei filius Hela in Beniamin |
19 | Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra |
20 | Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes |
21 | Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius |
22 | erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae |
23 | decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium |
24 | ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu |
25 | habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis |
26 | et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium |
27 | nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo |
28 | hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi |
29 | dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris |
30 | et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum |
31 | et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum |
32 | locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille |
33 | et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus |
34 | et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius |