Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Chronicles 33

The Second Book of the Chronicles

Return to Index

Chapter 34

1

octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem

2

fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram

3

octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus

4

destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit

5

ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem

6

sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit

7

cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israhel reversus est Hierusalem

8

igitur anno octavodecimo regni sui mundata iam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioha filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui

9

qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem

10

tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent

11

at illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda

12

qui fideliter cuncta faciebant erant autem praepositi operantium Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitae scientes organis canere

13

super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribae et magistri de Levitis ianitores

14

cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi

15

et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei

16

at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quae dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur

17

argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium

18

praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem cum rege praesente recitasset

19

audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua

20

et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens

21

ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine

22

abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra narravimus

23

at illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad me

24

haec dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Iuda

25

quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur

26

ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini haec dicit Dominus Deus Israhel quoniam audisti verba voluminis

27

atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus

28

iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius rettulerunt itaque regi cuncta quae dixerat

29

at ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Hierusalem

30

ascendit domum Domini unaque omnes viri Iuda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis

31

et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat

32

adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum

33

abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israhel et fecit omnes qui residui erant in Israhel servire Domino Deo suo cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum

2nd Chronicles 35

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Software is Available At These Sites: