| Chapter 13 |
1 | ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula |
2 | secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum |
3 | sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio |
4 | prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum |
5 | atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes |
6 | audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite |
7 | numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos |
8 | numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini |
9 | aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis |
10 | ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis |
11 | statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos |
12 | memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae |
13 | tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit |
14 | quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis |
15 | etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam |
16 | et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita |
17 | audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris |
18 | si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar |
19 | quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor |
20 | duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar |
21 | manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat |
22 | et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi |
23 | quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi |
24 | cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum |
25 | contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris |
26 | scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae |
27 | posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti |
28 | qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea |