| Chapter 29 |
1 | addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit |
2 | quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me |
3 | quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris |
4 | sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo |
5 | quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei |
6 | quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei |
7 | quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi |
8 | videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant |
9 | principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo |
10 | vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat |
11 | auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi |
12 | quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor |
13 | benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum |
14 | iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo |
15 | oculus fui caeco et pes claudo |
16 | pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam |
17 | conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam |
18 | dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies |
19 | radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea |
20 | gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur |
21 | qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum |
22 | verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum |
23 | expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum |
24 | si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram |
25 | si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator |