| Chapter 20 |
1 | victori canticum David |
2 | Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer |
3 | desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper |
4 | quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso |
5 | vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum |
6 | magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum |
7 | pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum |
8 | quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur |
9 | inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te |
10 | pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis |
11 | fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum |
12 | quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt |
13 | quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum |
14 | exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas |