| Chapter 29 |
1 | psalmus cantici pro dedicatione domus David |
2 | exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me |
3 | Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me |
4 | Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum |
5 | cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius |
6 | quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus |
7 | ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum |
8 | Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus |
9 | ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor |
10 | quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam |
11 | audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor |
12 | convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia |
13 | ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi |