| Chapter 47 |
1 | canticum psalmi filiorum Core |
2 | magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo |
3 | specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni |
4 | Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando |
5 | quia ecce reges congregati sunt venerunt simul |
6 | ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt |
7 | horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis |
8 | in vento uredinis confringes naves maris |
9 | sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper |
10 | aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui |
11 | secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua |
12 | laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua |
13 | circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius |
14 | ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima |
15 | quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte |