| Chapter 49 |
1 | canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius |
2 | de Sion perfecta decore Deus apparuit |
3 | veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida |
4 | vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum |
5 | congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio |
6 | et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper |
7 | audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum |
8 | non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper |
9 | non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos |
10 | mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium |
11 | scio omnes aves montium et universitas agri mecum est |
12 | si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius |
13 | numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam |
14 | immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua |
15 | et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me |
16 | impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo |
17 | qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te |
18 | si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua |
19 | os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum |
20 | sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium |
21 | haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos |
22 | intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet |
23 | qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei |