| Chapter 55 |
1 | victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth |
2 | miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me |
3 | conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime |
4 | quacumque die territus fuero ego in te confidam |
5 | in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi |
6 | tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum |
7 | congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam |
8 | quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus |
9 | secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua |
10 | tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es |
11 | in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi |
12 | in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi |
13 | quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium |