| Chapter 61 |
1 | victori per Idithun canticum David |
2 | attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea |
3 | attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius |
4 | usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens |
5 | partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper |
6 | verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea |
7 | ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo |
8 | in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo |
9 | sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper |
10 | verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul |
11 | nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor |
12 | unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est |
13 | et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum |