| Chapter 80 |
1 | victori in torcularibus Asaph |
2 | laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob |
3 | adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio |
4 | clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae |
5 | quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob |
6 | testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi |
7 | amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt |
8 | in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper |
9 | audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me |
10 | non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum |
11 | ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud |
12 | et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi |
13 | et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis |
14 | utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset |
15 | quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam |
16 | qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo |
17 | et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos |