| Chapter 91 |
1 | psalmus cantici in die sabbati |
2 | bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime |
3 | ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte |
4 | in decacordo et in psalterio in cantico in cithara |
5 | quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo |
6 | quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae |
7 | vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud |
8 | germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum |
9 | tu autem Excelsus in aeternum Domine |
10 | ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem |
11 | et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi |
12 | et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea |
13 | iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur |
14 | transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt |
15 | adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt |
16 | adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo |