| Chapter 102 |
1 | David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius |
2 | benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius |
3 | qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas |
4 | qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus |
5 | qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua |
6 | faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent |
7 | notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas |
8 | misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis |
9 | non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur |
10 | non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis |
11 | quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum |
12 | quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra |
13 | sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se |
14 | ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus |
15 | homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit |
16 | quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius |
17 | misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum |
18 | his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea |
19 | Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur |
20 | benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius |
21 | benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius |
22 | benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino |