| Chapter 5 |
1 | fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam |
2 | ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent |
3 | favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius |
4 | novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps |
5 | pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant |
6 | per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles |
7 | nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei |
8 | longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius |
9 | ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli |
10 | ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena |
11 | et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas |
12 | cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum |
13 | nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam |
14 | paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae |
15 | bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui |
16 | deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide |
17 | habeto eas solus nec sint alieni participes tui |
18 | sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae |
19 | cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter |
20 | quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius |
21 | respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat |
22 | iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur |
23 | ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur |