| Chapter 19 |
1 | melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens |
2 | ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit |
3 | stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo |
4 | divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur |
5 | testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet |
6 | multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti |
7 | fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit |
8 | qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona |
9 | testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit |
10 | non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus |
11 | doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi |
12 | sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius |
13 | dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier |
14 | domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens |
15 | pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet |
16 | qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur |
17 | feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei |
18 | erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam |
19 | qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet |
20 | audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis |
21 | multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit |
22 | homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax |
23 | timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi |
24 | abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam |
25 | pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam |
26 | qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix |
27 | non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae |
28 | testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem |
29 | parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus |