| Chapter 4 |
1 | tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo |
2 | et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit |
3 | et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant |
4 | qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei |
5 | tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi |
6 | et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum |
7 | ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum |
8 | iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum |
9 | et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me |
10 | tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies |
11 | tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei |
12 | cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam |
13 | et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim |
14 | ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam |
15 | terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium |
16 | populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis |
17 | exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum |
18 | ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores |
19 | et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum |
20 | at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum |
21 | et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos |
22 | illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum |
23 | et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo |
24 | et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos |
25 | et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen |