Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Matthew 15

The Gospel According to St. Matthew

Return to Index

Chapter 16

1

et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis

2

at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum

3

et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum

4

faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit

5

et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere

6

qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

7

at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus

8

sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis

9

nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis

10

neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis

11

quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

12

tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum

13

venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis

14

at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis

15

dicit illis vos autem quem me esse dicitis

16

respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi

17

respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est

18

et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam

19

et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis

20

tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus

21

exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere

22

et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc

23

qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum

24

tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

25

qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam

26

quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

27

Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

28

amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo

Matthew 17

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Software is Available At These Sites: