| Chapter 8 |
1 | et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo |
2 | et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant |
3 | et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis |
4 | cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem |
5 | exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud |
6 | et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem |
7 | et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud |
8 | et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat |
9 | interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola |
10 | quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant |
11 | est autem haec parabola semen est verbum Dei |
12 | qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant |
13 | nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt |
14 | quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum |
15 | quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia |
16 | nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen |
17 | non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat |
18 | videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo |
19 | venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba |
20 | et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre |
21 | qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt |
22 | factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt |
23 | navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur |
24 | accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas |
25 | dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei |
26 | enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam |
27 | et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis |
28 | is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas |
29 | praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta |
30 | interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum |
31 | et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent |
32 | erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos |
33 | exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est |
34 | quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas |
35 | exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt |
36 | nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione |
37 | et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est |
38 | et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens |
39 | redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus |
40 | factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum |
41 | et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius |
42 | quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur |
43 | et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari |
44 | accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius |
45 | et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit |
46 | et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse |
47 | videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit |
48 | at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace |
49 | adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum |
50 | Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit |
51 | et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae |
52 | flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit |
53 | et deridebant eum scientes quia mortua esset |
54 | ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge |
55 | et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare |
56 | et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat |