| Chapter 12 |
1 | obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum |
2 | et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta |
3 | dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei |
4 | sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent |
5 | ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra |
6 | habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei |
7 | sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina |
8 | qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate |
9 | dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono |
10 | caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes |
11 | sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes |
12 | spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes |
13 | necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes |
14 | benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere |
15 | gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus |
16 | id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos |
17 | nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus |
18 | si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes |
19 | non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus |
20 | sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius |
21 | noli vinci a malo sed vince in bono malum |