Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Corinthians 10

The Second Epistle of Paul the Apostle to the Corinthians

Return to Index

Chapter 11

1

utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me

2

aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo

3

timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo

4

nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini

5

existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis

6

et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis

7

aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis

8

alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum

9

et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo

10

est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae

11

quare quia non diligo vos Deus scit

12

quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos

13

nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi

14

et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis

15

non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

16

iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier

17

quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae

18

quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor

19

libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes

20

sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit

21

secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego

22

Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego

23

ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter

24

a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi

25

ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui

26

in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus

27

in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate

28

praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum

29

quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror

30

si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor

31

Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior

32

Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet

33

et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius

2nd Corinthians 12

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Software is Available At These Sites: