| Chapter 1 |
1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu |
2 | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
3 | benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo |
4 | sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate |
5 | qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae |
6 | in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto |
7 | in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius |
8 | quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia |
9 | ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo |
10 | in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso |
11 | in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae |
12 | ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo |
13 | in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto |
14 | qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius |
15 | propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos |
16 | non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis |
17 | ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius |
18 | inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis |
19 | et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius |
20 | quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus |
21 | supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro |
22 | et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae |
23 | quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur |