| Chapter 6 |
1 | filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum |
2 | honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione |
3 | ut bene sit tibi et sis longevus super terram |
4 | et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini |
5 | servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo |
6 | non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo |
7 | cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus |
8 | scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber |
9 | et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum |
10 | de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius |
11 | induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli |
12 | quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus |
13 | propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare |
14 | state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae |
15 | et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis |
16 | in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere |
17 | et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei |
18 | per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis |
19 | et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii |
20 | pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui |
21 | ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino |
22 | quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra |
23 | pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo |