| Chapter 5 |
1 | omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo |
2 | in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus |
3 | haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt |
4 | quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra |
5 | quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei |
6 | hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas |
7 | quia tres sunt qui testimonium dant |
8 | Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt |
9 | si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo |
10 | qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo |
11 | et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est |
12 | qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet |
13 | haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei |
14 | et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos |
15 | et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo |
16 | qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget |
17 | omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem |
18 | scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum |
19 | scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est |
20 | et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna |