| Chapter 36 |
1 | miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum |
2 | et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua |
3 | adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam |
4 | sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis |
5 | ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine |
6 | innova signa et inmuta mirabilia |
7 | glorifica manum et brachium dextrum |
8 | excita furorem et effunde iram |
9 | extolle adversarium et adflige inimicum |
10 | festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua |
11 | in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem |
12 | contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos |
13 | congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio |
14 | miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo |
15 | miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae |
16 | reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum |
17 | da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores |
18 | da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum |
19 | secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum |
20 | omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior |
21 | fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia |
22 | cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi |
23 | omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae |
24 | species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium |
25 | si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum |
26 | qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies |
27 | ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens |
28 | cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem |