| Chapter 41 |
1 | o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis |
2 | viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum |
3 | o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus |
4 | defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam |
5 | noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni |
6 | et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni |
7 | non est enim in inferno accusatio vitae |
8 | filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum |
9 | filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii |
10 | de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio |
11 | vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi |
12 | et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra |
13 | omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem |
14 | luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur |
15 | curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi |
16 | bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo |
17 | disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque |
18 | melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam |
19 | verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo |
20 | non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide |
21 | erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio |
22 | a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate |
23 | a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas |
24 | de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti |
25 | a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati |
26 | ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo |
27 | ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius |
28 | ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes |