Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 47

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 48

1

et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat

2

qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini

3

verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae

4

sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi

5

qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei

6

qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo

7

qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis

8

qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te

9

qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum

10

qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob

11

beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt

12

nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum

13

Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum

14

nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius

15

in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius

16

in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram

17

et relicta est gens perpauca et princeps in domo David

18

quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata

19

Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum

20

in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua

21

tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres

22

et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum

23

non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae

24

subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei

25

nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei

26

in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam

27

spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum

28

ostendit futura et abscondita antequam evenirent

Sirach 49

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Software is Available At These Sites: