| Chapter 7 |
1 | tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant, |
2 | insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae. |
3 | et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis. |
4 | et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum. |
5 | et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis. |
6 | et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi. |
7 | et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos. |
8 | et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel. |
9 | et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas. |
10 | et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae. |
11 | et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt |
12 | et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis. |
13 | et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum, |
14 | et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini, |
15 | quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel. |