| Chapter 15 |
1 | ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus, |
2 | et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt. |
3 | ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium, |
4 | quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur. |
5 | ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum, |
6 | propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum. |
7 | propterea dicit Dominus: |
8 | iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter. |
9 | vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me. |
10 | ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti, |
11 | sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius. |
12 | lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus. |
13 | lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile. |
14 | vae saeculo et qui habitant in eum. |
15 | quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum. |
16 | erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua. |
17 | concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit. |
18 | propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent. |
19 | non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam. |
20 | ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis. |
21 | sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus: |
22 | non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram. |
23 | et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum. |
24 | vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus, |
25 | non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam. |
26 | novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem. |
27 | iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum. |
28 | ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente. |
29 | et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient. |
30 | Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis. |
31 | et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos, |
32 | et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam, |
33 | et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum. |
34 | ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae. |
35 | et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi |
36 | et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram, |
37 | et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi |
38 | a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente. |
39 | et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur. |
40 | et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile. |
41 | ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum. |
42 | et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum. |
43 | et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam. |
44 | convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam, |
45 | et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt. |
46 | et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius, |
47 | vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari. |
48 | odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus: |
49 | inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae |
50 | sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te. |
51 | et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores. |
52 | numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus, |
53 | nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es: |
54 | exorna speciem vultus tui? |
55 | merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies. |
56 | sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis. |
57 | et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent. |
58 | et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae. |
59 | propter priora misera es et iterum excipies mala. |
60 | et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia. |
61 | extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis. |
62 | omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument. |
63 | et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt. |