| Chapter 16 |
1 | tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens |
2 | incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius |
3 | Dominus conterens bella Dominus nomen est illi |
4 | qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum |
5 | venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles |
6 | dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem |
7 | Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum |
8 | non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum |
9 | exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel |
10 | unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum |
11 | sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius |
12 | horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius |
13 | tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti |
14 | filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei |
15 | hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro |
16 | Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest |
17 | tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae |
18 | montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam |
19 | qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia |
20 | vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos |
21 | dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum |
22 | et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas |
23 | porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis |
24 | erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith |
25 | post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel |
26 | erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius |
27 | erat autem diebus festis procedens cum gloria magna |
28 | mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam |
29 | luxitque illam omnis populus diebus septem |
30 | in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis |