| Chapter 11 |
1 | et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo |
2 | et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset |
3 | cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus |
4 | et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam |
5 | et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex |
6 | et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic |
7 | et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem |
8 | rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala |
9 | et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui |
10 | paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere |
11 | et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius |
12 | et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius |
13 | et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae |
14 | Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius |
15 | et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum |
16 | et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est |
17 | et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo |
18 | et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra |
19 | et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo |
20 | in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas |
21 | et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem |
22 | et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato |
23 | ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo |
24 | et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius |
25 | et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua |
26 | et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium |
27 | et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum |
28 | et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta |
29 | et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes |
30 | rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum |
31 | exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis |
32 | rex Demetrius Lastheni parenti salutem |
33 | genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent |
34 | statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum |
35 | et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur |
36 | omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus |
37 | nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri |
38 | et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius |
39 | Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri |
40 | et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis |
41 | et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel |
42 | et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum |
43 | nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus |
44 | et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum |
45 | et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem |
46 | et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare |
47 | et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem |
48 | et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem |
49 | et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes |
50 | da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem |
51 | et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa |
52 | et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius |
53 | et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde |
54 | post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema |
55 | et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit |
56 | et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam |
57 | et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis |
58 | et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream |
59 | et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti |
60 | et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice |
61 | et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas |
62 | et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum |
63 | et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni |
64 | et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam |
65 | et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos |
66 | et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium |
67 | et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor |
68 | et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso |
69 | insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium |
70 | et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus |
71 | et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit |
72 | et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt |
73 | et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc |
74 | et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem |