| Chapter 18 |
1 | sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant |
2 | et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant |
3 | propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti |
4 | digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari |
5 | cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam |
6 | illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent |
7 | suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio |
8 | sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti |
9 | absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes |
10 | resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium |
11 | simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus |
12 | similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est |
13 | de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse |
14 | cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet |
15 | omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit |
16 | gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra |
17 | tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati |
18 | et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat |
19 | visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent |
20 | tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira |
21 | properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus |
22 | vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans |
23 | cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam |
24 | in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta |
25 | haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens |