| Chapter 45 |
1 | in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus |
2 | Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis |
3 | propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris |
4 | sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma |
5 | fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus |
6 | Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo |
7 | conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra |
8 | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma |
9 | venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram |
10 | auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne |
11 | vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra |
12 | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob |