| Chapter 68 |
1 | in finem pro his qui commutabuntur David |
2 | salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam |
3 | infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me |
4 | laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum |
5 | multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam |
6 | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita |
7 | non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel |
8 | quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam |
9 | extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae |
10 | quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me |
11 | et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi |
12 | et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam |
13 | adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum |
14 | ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae |
15 | eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum |
16 | non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum |
17 | exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me |
18 | et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me |
19 | intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me |
20 | tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam |
21 | in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni |
22 | et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto |
23 | fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum |
24 | obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva |
25 | effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos |
26 | fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet |
27 | quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt |
28 | adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua |
29 | deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur |
30 | ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me |
31 | laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude |
32 | et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas |
33 | videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra |
34 | quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit |
35 | laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis |
36 | quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam |
37 | et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea |