| Chapter 118 |
1 | alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini |
2 | beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum |
3 | non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt |
4 | tu mandasti mandata tua custodire nimis |
5 | utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas |
6 | tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis |
7 | confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae |
8 | iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque |
9 | beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos |
10 | in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis |
11 | in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi |
12 | benedictus es Domine doce me iustificationes tuas |
13 | in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui |
14 | in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis |
15 | in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas |
16 | in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos |
17 | gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos |
18 | revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua |
19 | incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua |
20 | concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore |
21 | increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis |
22 | aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi |
23 | etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis |
24 | nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae |
25 | deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum |
26 | vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas |
27 | viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis |
28 | dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis |
29 | viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei |
30 | viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus |
31 | adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere |
32 | viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum |
33 | he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper |
34 | da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo |
35 | deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui |
36 | inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam |
37 | averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me |
38 | statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo |
39 | amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda |
40 | ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me |
41 | vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum |
42 | et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis |
43 | et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi |
44 | et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi |
45 | et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi |
46 | et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar |
47 | et meditabar in mandatis tuis quae dilexi |
48 | et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis |
49 | zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti |
50 | haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me |
51 | superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi |
52 | memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum |
53 | defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam |
54 | cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae |
55 | memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam |
56 | haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi |
57 | heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam |
58 | deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum |
59 | cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua |
60 | paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua |
61 | funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus |
62 | media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae |
63 | particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua |
64 | misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me |
65 | teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum |
66 | bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi |
67 | priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi |
68 | bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas |
69 | multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua |
70 | coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum |
71 | bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas |
72 | bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti |
73 | ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua |
74 | qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi |
75 | cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me |
76 | fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo |
77 | veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est |
78 | confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis |
79 | convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua |
80 | fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar |
81 | caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi |
82 | defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me |
83 | quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus |
84 | quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium |
85 | narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua |
86 | omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me |
87 | paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua |
88 | secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui |
89 | lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo |
90 | in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet |
91 | ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi |
92 | nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea |
93 | in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me |
94 | tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi |
95 | me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi |
96 | omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis |
97 | mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est |
98 | super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est |
99 | super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est |
100 | super senes intellexi quia mandata tua quaesivi |
101 | ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua |
102 | a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi |
103 | quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo |
104 | a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis |
105 | nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis |
106 | iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae |
107 | humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum |
108 | voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me |
109 | anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus |
110 | posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi |
111 | hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt |
112 | inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem |
113 | samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi |
114 | adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi |
115 | declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei |
116 | suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea |
117 | adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper |
118 | sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum |
119 | praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua |
120 | confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui |
121 | ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me |
122 | suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi |
123 | oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae |
124 | fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me |
125 | servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua |
126 | tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam |
127 | ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion |
128 | propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui |
129 | fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea |
130 | declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis |
131 | os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam |
132 | aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum |
133 | gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia |
134 | redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua |
135 | faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas |
136 | exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam |
137 | sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum |
138 | mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis |
139 | tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei |
140 | ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud |
141 | adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus |
142 | iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas |
143 | tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea |
144 | aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam |
145 | cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram |
146 | clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua |
147 | praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi |
148 | praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua |
149 | vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me |
150 | adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt |
151 | prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas |
152 | initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea |
153 | res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus |
154 | iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me |
155 | longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt |
156 | misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me |
157 | multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi |
158 | vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt |
159 | vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me |
160 | principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae |
161 | sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum |
162 | laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa |
163 | iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi |
164 | septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae |
165 | pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum |
166 | expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi |
167 | custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer |
168 | servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo |
169 | thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum |
170 | intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me |
171 | eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas |
172 | pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas |
173 | fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi |
174 | concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea |
175 | vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me |
176 | erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus |