| Chapter 134 |
1 | alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum |
2 | qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri |
3 | laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave |
4 | quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi |
5 | quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis |
6 | omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis |
7 | educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis |
8 | qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus |
9 | emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius |
10 | qui percussit gentes multas et occidit reges fortes |
11 | Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan |
12 | et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo |
13 | Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem |
14 | quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur |
15 | simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum |
16 | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt |
17 | aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum |
18 | similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis |
19 | domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino |
20 | domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino |
21 | benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem |