Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 17

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 18

1

 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei

2

 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra

3

 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum

4

 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore

5

 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es

6

 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes

7

 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum

8

 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore

9

 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est

10

 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi

11

 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria

12

 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo

13

 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus

14

 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium

15

 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti

16

 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos

17

 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum

18

 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae

19

 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum

20

 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis

21

 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam

22

 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino

23

 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio

24

 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo

25

 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium

26

 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos

27

 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis

28

 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque

29

 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta

30

 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta

31

 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti

32

 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem

33

 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum

Genesis 19

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: