| Chapter 3 |
1 | quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino |
2 | ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris |
3 | et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est |
4 | duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis |
5 | adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino |
6 | si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt |
7 | si agnum obtulerit coram Domino |
8 | ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum |
9 | et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam |
10 | cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis |
11 | et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini |
12 | si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino |
13 | ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum |
14 | tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia |
15 | duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis |
16 | adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit |
17 | iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis |