| Chapter 18 |
1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester |
3 | iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis |
4 | facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester |
5 | custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus |
6 | omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus |
7 | turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius |
8 | turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est |
9 | turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis |
10 | turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est |
11 | turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis |
12 | turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui |
13 | turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae |
14 | turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur |
15 | turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius |
16 | turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est |
17 | turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est |
18 | sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente |
19 | ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius |
20 | cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis |
21 | de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus |
22 | cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est |
23 | cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est |
24 | ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum |
25 | et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos |
26 | custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos |
27 | omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam |
28 | cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos |
29 | omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui |
30 | custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester |