| Chapter 17 |
1 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
2 | loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae |
3 | nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit |
4 | ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te |
5 | quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant |
6 | locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron |
7 | quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii |
8 | sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt |
9 | protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas |
10 | dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur |
11 | fecitque Moses sicut praeceperat Dominus |
12 | dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus |
13 | quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus |