| Chapter 26 |
1 | respondens autem Iob dixit |
2 | cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis |
3 | cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam |
4 | quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum |
5 | ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis |
6 | nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni |
7 | qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili |
8 | qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum |
9 | qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam |
10 | terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae |
11 | columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius |
12 | in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum |
13 | spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus |
14 | ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri |